Fondare 3198 Risultati per: Sum
Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 3, 6)
In pace in idipsum dormiam, et requiescam ; (Liber Psalmorum 4, 9)
Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)
Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus. (Liber Psalmorum 7, 10)
In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. (Liber Psalmorum 9, 4)
Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis. (Liber Psalmorum 17, 17)
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. (Liber Psalmorum 17, 41)
a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus. (Liber Psalmorum 18, 7)
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. (Liber Psalmorum 18, 11)
Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus. (Liber Psalmorum 19, 9)
Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum. (Liber Psalmorum 20, 13)