Fondare 3198 Risultati per: Sum
Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum. (Liber Thobis 9, 5)
Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit : et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. (Liber Thobis 9, 6)
Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. (Liber Thobis 11, 13)
Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit. (Liber Thobis 11, 15)
Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ? (Liber Thobis 12, 1)
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? (Liber Thobis 12, 3)
Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. (Liber Thobis 12, 4)
Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. (Liber Thobis 12, 15)
Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. (Liber Thobis 12, 18)
Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. (Liber Thobis 14, 1)
Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. (Liber Iudith 2, 10)
Nos, et filii nostri, servi tui sumus. (Liber Iudith 3, 5)