Fondare 3198 Risultati per: Sum
At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. (Epistula ad Galatas 3, 25)
non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? (Epistula ad Galatas 4, 16)
Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. (Epistula ad Galatas 4, 18)
Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Epistula ad Galatas 4, 26)
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)
Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Galatas 5, 14)
Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. (Epistula ad Galatas 5, 15)
Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. (Epistula ad Galatas 6, 1)
Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, (Epistula ad Ephesios 1, 5)
in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: (Epistula ad Ephesios 1, 11)
