Fondare 3198 Risultati per: Sum
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)
Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 20)
Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? (Evangelium secundum Ioannem 14, 22)
Hæc locutus sum vobis apud vos manens. (Evangelium secundum Ioannem 14, 25)
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. (Evangelium secundum Ioannem 15, 1)
Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
