Fondare 3198 Risultati per: Sum
Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 37)
Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 49)
Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)
An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)
At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 57)
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 62)
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 13)
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)