Fondare 3198 Risultati per: Sum
Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. (Liber Sapientiae 4, 5)
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. (Liber Sapientiae 4, 12)
Consummatus in brevi, explevit tempora multa ; (Liber Sapientiae 4, 13)
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. (Liber Sapientiae 4, 16)
dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. (Liber Sapientiae 5, 3)
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus. (Liber Sapientiae 5, 7)
sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. (Liber Sapientiae 5, 13)
sumet scutum inexpugnabile æquitatem. (Liber Sapientiae 5, 20)
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. (Liber Sapientiae 6, 16)
Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; (Liber Sapientiae 6, 19)
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro ; (Liber Sapientiae 7, 1)
decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine: ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. (Liber Sapientiae 7, 2)