Fondare 3198 Risultati per: Sum
Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem: (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos. (Liber I Maccabaeorum 3, 52)
Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte, (Liber I Maccabaeorum 4, 1)
et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo. (Liber I Maccabaeorum 4, 50)
Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)
Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. (Liber I Maccabaeorum 4, 58)
Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum: (Liber I Maccabaeorum 5, 6)
Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant. (Liber I Maccabaeorum 5, 15)
et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. (Liber I Maccabaeorum 5, 19)
et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna. (Liber I Maccabaeorum 5, 23)