Fondare 3198 Risultati per: Sum
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, (Liber Psalmorum 87, 5)
Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ; (Liber Psalmorum 87, 9)
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. (Liber Psalmorum 87, 16)
Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri. (Liber Psalmorum 88, 19)
Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ. (Liber Psalmorum 88, 28)
Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. (Liber Psalmorum 89, 7)
Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. (Liber Psalmorum 89, 14)
Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala. (Liber Psalmorum 89, 15)
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. (Liber Psalmorum 90, 15)
Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. (Liber Psalmorum 96, 3)
Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. (Liber Psalmorum 101, 5)
Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio. (Liber Psalmorum 101, 7)