Fondare 785 Risultati per: Suam
Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)
Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus ; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. (Prophetia Aggaei 1, 9)
Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. (Prophetia Zachariae 2, 12)
Et dixit ad me: Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. (Prophetia Zachariae 5, 11)
Et ædificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. (Prophetia Zachariae 9, 3)
Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)
Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 12)
Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 31)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)
