Fondare 785 Risultati per: Suam
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam. (Liber Proverbiorum 21, 29)
Proverbium est: adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. (Liber Proverbiorum 22, 6)
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)
Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. (Liber Proverbiorum 26, 4)
Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)
Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 26, 11)
Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. (Liber Proverbiorum 26, 25)
Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate. (Liber Proverbiorum 28, 19)
Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. (Liber Proverbiorum 29, 15)
Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat. (Liber Proverbiorum 29, 24)
Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. (Liber Proverbiorum 31, 19)
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 20)