Fondare 785 Risultati per: Suam
Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. (Liber Iudith 7, 24)
dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: (Liber Iudith 8, 17)
Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, (Liber Iudith 8, 24)
Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, (Liber Iudith 10, 2)
Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. (Liber Iudith 12, 9)
Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et jussit ut mitteret illud in peram suam. (Liber Iudith 13, 11)
Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. (Liber Iudith 13, 12)
et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israël: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. (Liber Iudith 13, 18)
Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. (Liber Iudith 13, 20)
Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima ejus. (Liber Iudith 13, 29)
Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra ; accepit stolam novam ad decipiendum illum. (Liber Iudith 16, 10)
Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël. (Liber Iudith 16, 25)
