Fondare 422 Risultati per: Spiritus Sanctus
Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. (Prophetia Habacuc 3, 3)
verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti: et spiritus meus erit in medio vestrum: nolite timere. (Prophetia Aggaei 2, 6)
Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum. (Prophetia Zachariae 5, 9)
Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. (Prophetia Malachiae 2, 15)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 43)
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
Et statim Spiritus expulit eum in desertum. (Evangelium secundum Marcum 1, 12)