Mosaico decorativo

Fondare 1417 Risultati per: Sol

  • Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)

  • Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam: (Liber Ecclesiastes 9, 13)

  • Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: (Liber Ecclesiastes 10, 5)

  • Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. (Liber Ecclesiastes 11, 7)

  • antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam ; (Liber Ecclesiastes 12, 2)

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 5)

  • Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Canticum Canticorum 6, 9)

  • qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 3)

  • Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)

  • Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. (Liber Sapientiae 5, 6)

  • Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. (Liber Sapientiae 7, 29)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina