Fondare 1417 Risultati per: Sol
Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)
Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: (Epistula ad Romanos 15, 5)
(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), (Epistula ad Romanos 16, 4)
soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 27)
Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. (Epistula I ad Corinthios 7, 27)
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. (Epistula I ad Corinthios 7, 32)
Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. (Epistula I ad Corinthios 7, 33)
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? (Epistula I ad Corinthios 9, 6)
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. (Epistula I ad Corinthios 14, 3)
An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)