Fondare 2806 Risultati per: Sit
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, (Actus Apostolorum 8, 18)
Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. (Actus Apostolorum 8, 20)
Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. (Actus Apostolorum 8, 38)
Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, (Actus Apostolorum 9, 1)
Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo. (Actus Apostolorum 9, 3)
Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. (Actus Apostolorum 9, 17)
Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. (Actus Apostolorum 10, 8)
Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. (Actus Apostolorum 10, 14)
Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam. (Actus Apostolorum 10, 17)
dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. (Actus Apostolorum 10, 28)
Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? (Actus Apostolorum 10, 29)
Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). (Actus Apostolorum 10, 36)
