Fondare 2806 Risultati per: Sit
Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam. (Liber Exodus 18, 27)
Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me : (Liber Exodus 20, 5)
Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)
Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. (Liber Exodus 21, 30)
De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. (Liber Exodus 22, 30)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)
Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. (Liber Exodus 24, 5)
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare. (Liber Exodus 24, 6)
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. (Liber Exodus 24, 8)
Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)
Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. (Liber Exodus 25, 19)
Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. (Liber Exodus 25, 27)
