Fondare 2806 Risultati per: Sit
Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a juventute: et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. (Liber I Maccabaeorum 1, 7)
Et convertit Antiochus, postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israël, (Liber I Maccabaeorum 1, 21)
Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia. (Liber I Maccabaeorum 1, 23)
et ingemuerunt principes et seniores ; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est. (Liber I Maccabaeorum 1, 27)
Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant: (Liber I Maccabaeorum 1, 28)
Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)
Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël. (Liber I Maccabaeorum 1, 32)
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)
Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terræ, (Liber I Maccabaeorum 1, 46)
et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israël. (Liber I Maccabaeorum 1, 49)
Et jussit ædificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia, (Liber I Maccabaeorum 1, 50)
Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent. (Liber I Maccabaeorum 1, 53)