Fondare 1188 Risultati per: Sin
Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus. (Prophetia Ezechielis 16, 46)
et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 20)
Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris: (Prophetia Ezechielis 20, 39)
Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus. (Prophetia Ezechielis 21, 16)
Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem. (Prophetia Ezechielis 22, 6)
Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 20)
Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo: balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 17)
Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare cœperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 32, 10)
et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro ; vectes et portæ non sunt eis: (Prophetia Ezechielis 38, 11)
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. (Prophetia Ezechielis 39, 3)
Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. (Prophetia Ezechielis 40, 38)
Istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum: in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine: et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus: hæc quoque erat fossa altaris. (Prophetia Ezechielis 43, 13)
