Fondare 1447 Risultati per: Sicut
et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: (Liber Ecclesiasticus 34, 6)
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: (Liber Ecclesiasticus 36, 4)
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: (Liber Ecclesiasticus 39, 22)
Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. (Liber Ecclesiasticus 40, 13)
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. (Liber Ecclesiasticus 40, 17)
Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. (Liber Ecclesiasticus 40, 28)
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves. (Liber Ecclesiasticus 43, 15)
et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. (Liber Ecclesiasticus 43, 19)
Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. (Liber Ecclesiasticus 43, 21)
Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: (Liber Ecclesiasticus 43, 22)