Fondare 1447 Risultati per: Sicut
Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. (Liber Psalmorum 101, 8)
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. (Liber Psalmorum 101, 12)
Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; (Liber Psalmorum 101, 27)
Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit: (Liber Psalmorum 102, 15)
amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, (Liber Psalmorum 103, 2)
Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ. (Liber Psalmorum 103, 6)
ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. (Liber Psalmorum 104, 22)
Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. (Liber Psalmorum 105, 9)
Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. (Liber Psalmorum 106, 27)
Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. (Liber Psalmorum 106, 41)
Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. (Liber Psalmorum 108, 18)
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. (Liber Psalmorum 108, 19)