Fondare 1447 Risultati per: Sicut
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. (Epistula I ad Corinthios 14, 33)
Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. (Epistula I ad Corinthios 15, 22)