Fondare 130 Risultati per: Sempiternum

  • Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. (Prophetia Osee 2, 19)

  • Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)

  • Patres vestri, ubi sunt? et prophetæ numquid in sempiternum vivent? (Prophetia Zachariae 1, 5)

  • Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)

  • qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)

  • hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. (Epistula ad Hebraeos 7, 24)

  • hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)

  • Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. (Epistula ad Hebraeos 10, 14)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina