Fondare 1224 Risultati per: Sem
oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 27)
Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 11)
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. (Evangelium secundum Marcum 1, 3)
Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. (Evangelium secundum Marcum 3, 25)
Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. (Evangelium secundum Marcum 4, 3)
Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. (Evangelium secundum Marcum 4, 4)
Qui seminat, verbum seminat. (Evangelium secundum Marcum 4, 14)
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, (Evangelium secundum Marcum 4, 18)
