Fondare 610 Risultati per: Secundum Samuel Librum
Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic. (Liber Nehemiae 5, 19)
Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices : et respondi eis juxta sermonem priorem. (Liber Nehemiae 6, 4)
Et misi ad eos, dicens : Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris : de corde enim tuo tu componis hæc. (Liber Nehemiae 6, 8)
Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. (Liber Nehemiae 7, 5)
Et venerat mensis septimus : filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum : et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. (Liber Nehemiae 8, 1)
Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium : et aures omnis populi erant erectæ ad librum. (Liber Nehemiae 8, 3)
Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)
Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum. (Liber Nehemiae 9, 27)
Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus. (Liber Nehemiae 9, 37)
Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. (Liber Nehemiae 13, 22)
Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. (Liber Thobis 1, 8)
Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. (Liber Thobis 3, 5)