Fondare 370 Risultati per: Sanguinem Legem
Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus: et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusæus. (Prophetia Zachariae 9, 7)
Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)
Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 4)
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. (Evangelium secundum Lucam 13, 1)
Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 54)
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)