Fondare 663 Risultati per: Sanctorum Dies
dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. (Prophetia Sophoniae 1, 16)
priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 2)
Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat: neque introëunti, neque exeunti erat pax præ tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. (Prophetia Zachariae 8, 10)
Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, (Prophetia Zachariae 8, 11)
Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. (Prophetia Zachariae 14, 1)
Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux. (Prophetia Zachariae 14, 7)
Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. (Prophetia Malachiae 3, 4)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen. (Prophetia Malachiae 4, 1)
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Malachiae 4, 5)
Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)