Mosaico decorativo

Fondare 663 Risultati per: Sanctorum Dies

  • Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? (Prophetia Ezechielis 12, 22)

  • Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat. (Prophetia Ezechielis 12, 27)

  • Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita: (Prophetia Ezechielis 21, 25)

  • cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita. (Prophetia Ezechielis 21, 29)

  • In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 23, 19)

  • quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis: tempus gentium erit. (Prophetia Ezechielis 30, 3)

  • Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Ægypti, et defecerit in ea superbia potentiæ ejus: ipsam nubes operiet, filiæ autem ejus in captivitatem ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 18)

  • Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter: hæc de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi. (Prophetia Ezechielis 38, 8)

  • Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum. (Prophetia Ezechielis 39, 8)

  • Sepeliet autem eum omnis populus terræ: et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 13)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina