Mosaico decorativo

Fondare 345 Risultati per: Sancte Spiritus

  • Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)

  • Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)

  • videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. (Evangelium secundum Lucam 24, 39)

  • Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 6)

  • Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)

  • Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)

  • Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)

  • Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)

  • Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 26)

  • Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)

  • Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. (Evangelium secundum Ioannem 17, 11)

  • sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. (Actus Apostolorum 1, 8)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina