Fondare 288 Risultati per: Sacrificium Pro Peccato
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. (Liber Numeri 29, 34)
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. (Liber Numeri 29, 38)
nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? (Liber Numeri 31, 16)
Si nolueris polliceri, absque peccato eris. (Liber Deuteronomii 23, 22)
Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. (Liber Deuteronomii 24, 16)
Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur. (Liber Iosue 6, 18)
et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quærat et judicet: (Liber Iosue 22, 23)
Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. (Liber Iosue 22, 28)
nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum. (Liber Iudicum 6, 18)
Et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris. (Liber Iudicum 6, 26)
Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis, (Liber Iudicum 9, 16)
Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis. (Liber I Samuelis 6, 3)