Fondare 28 Risultati per: Sabbatis
Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël. (Prophetia Ezechielis 45, 17)
Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino. (Prophetia Ezechielis 46, 3)
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)
Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)
Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. (Evangelium secundum Marcum 1, 21)
Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. (Evangelium secundum Marcum 2, 23)
Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? (Evangelium secundum Marcum 2, 24)
Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. (Evangelium secundum Marcum 3, 2)
Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)