Fondare 88 Risultati per: Rursum

  • et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: (Liber Iob 19, 26)

  • Igitur Eliu hæc rursum locutus est: (Liber Iob 35, 1)

  • Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ. (Liber Iob 37, 10)

  • Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)

  • Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. (Liber Ecclesiastes 4, 4)

  • Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ ; (Liber Isaiae 23, 17)

  • Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda. (Liber Ieremiae 36, 28)

  • qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. (Liber Baruch 4, 29)

  • et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël. (Prophetia Ezechielis 5, 4)

  • Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)

  • Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me, (Prophetia Danielis 10, 18)

  • Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. (Prophetia Malachiae 2, 13)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina