Fondare 1454 Risultati per: Rex
Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. (Liber Sapientiae 11, 11)
Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. (Liber Sapientiae 12, 14)
Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 3)
Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. (Liber Ecclesiasticus 10, 12)
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
Qui vivit in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)
Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem: (Liber Ecclesiasticus 40, 7)
Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)
Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 14)
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)
Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. (Liber Ecclesiasticus 49, 15)
