Fondare 1454 Risultati per: Rex
de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)
Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)
Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur: (Liber II Paralipomenon 9, 15)
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armamentario, quod erat consitum nemore. (Liber II Paralipomenon 9, 16)
Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 9, 17)
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 9, 25)
Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum: (Liber II Paralipomenon 10, 13)
Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 10, 18)
Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. (Liber II Paralipomenon 11, 4)
Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) (Liber II Paralipomenon 12, 2)
Consternatique principes Israël et rex, dixerunt: Justus est Dominus. (Liber II Paralipomenon 12, 6)
Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: (Liber II Paralipomenon 12, 9)
