Fondare 1454 Risultati per: Rex
Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. (Liber II Samuelis 13, 25)
Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum. (Liber II Samuelis 13, 26)
Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram: et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. (Liber II Samuelis 13, 31)
Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne æstimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. (Liber II Samuelis 13, 32)
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est. (Liber II Samuelis 13, 33)
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis. (Liber II Samuelis 13, 36)
Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13, 39)
Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit: Serva me, rex. (Liber II Samuelis 14, 4)
Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus. (Liber II Samuelis 14, 5)
Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te. (Liber II Samuelis 14, 8)
Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. (Liber II Samuelis 14, 9)
Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. (Liber II Samuelis 14, 10)
