Fondare 1454 Risultati per: Rex
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)
Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti. (Prophetia Osee 11, 5)
Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. (Prophetia Osee 13, 10)
Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)
Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)
Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. (Prophetia Ionae 3, 6)
et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum. (Prophetia Michaeae 2, 8)
Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)
Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4, 9)
Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini. (Prophetia Michaeae 6, 5)
Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. (Prophetia Nahum 3, 18)
Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra. (Prophetia Sophoniae 3, 15)
