Fondare 368 Risultati per: Respondit
Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? (Evangelium secundum Marcum 14, 61)
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)
Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. (Evangelium secundum Ioannem 1, 48)
Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 50)