Fondare 4665 Risultati per: Res
sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. (Liber Isaiae 11, 4)
Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. (Liber Isaiae 11, 11)
Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti. (Liber Isaiae 11, 16)
et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. (Liber Isaiae 13, 8)
Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. (Liber Isaiae 13, 9)
infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. (Liber Isaiae 13, 16)
Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. (Liber Isaiae 13, 20)
et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis. (Liber Isaiae 13, 22)
Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. (Liber Isaiae 14, 2)
Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es. (Liber Isaiae 14, 10)
Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. (Liber Isaiae 14, 30)
Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. (Liber Isaiae 14, 32)