Mosaico decorativo

Fondare 628 Risultati per: Regis

  • Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam. (Liber II Paralipomenon 13, 1)

  • Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron. (Liber II Paralipomenon 15, 16)

  • Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber II Paralipomenon 16, 2)

  • In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)

  • Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda. (Liber II Paralipomenon 17, 19)

  • Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. (Liber II Paralipomenon 18, 5)

  • Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. (Liber II Paralipomenon 18, 11)

  • Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis. (Liber II Paralipomenon 19, 11)

  • Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam: omnes hi filii Josaphat regis Juda. (Liber II Paralipomenon 21, 2)

  • Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, (Liber II Paralipomenon 21, 12)

  • et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. (Liber II Paralipomenon 21, 17)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina