Mosaico decorativo

Fondare 491 Risultati per: Regem

  • et constituit bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, et veritus est Ptolemæus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. (Liber I Maccabaeorum 1, 19)

  • et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes. (Liber I Maccabaeorum 3, 26)

  • et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros? (Liber I Maccabaeorum 6, 22)

  • festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno. (Liber I Maccabaeorum 6, 57)

  • Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. (Liber I Maccabaeorum 7, 6)

  • Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: (Liber I Maccabaeorum 7, 20)

  • Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 25)

  • Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos: (Liber I Maccabaeorum 8, 5)

  • et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis: (Liber I Maccabaeorum 8, 6)

  • Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus. (Liber I Maccabaeorum 9, 57)

  • Et misit Alexander ad Ptolemæum regem Ægypti legatos secundum hæc verba, dicens: (Liber I Maccabaeorum 10, 51)

  • Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem. (Liber I Maccabaeorum 11, 21)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina