Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)

  • Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: (Liber Genesis 39, 11)

  • et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. (Liber Genesis 39, 12)

  • vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, (Liber Genesis 39, 14)

  • et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. (Liber Genesis 39, 15)

  • In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, (Liber Genesis 39, 16)

  • et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: (Liber Genesis 39, 17)

  • cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. (Liber Genesis 39, 18)

  • His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: (Liber Genesis 39, 19)

  • tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)

  • Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)

  • His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. (Liber Genesis 40, 1)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina