Fondare 20371 Risultati per: Re
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. (Liber Genesis 17, 21)
Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)
Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. (Liber Genesis 17, 25)
Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. (Liber Genesis 18, 1)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)
sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)
Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. (Liber Genesis 18, 8)
Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. (Liber Genesis 18, 9)
Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. (Liber Genesis 18, 10)
Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? (Liber Genesis 18, 13)
Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. (Liber Genesis 18, 14)
Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. (Liber Genesis 18, 15)
