Fondare 20371 Risultati per: Re
qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. (Liber Leviticus 27, 12)
Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem. (Liber Leviticus 27, 13)
Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: (Liber Leviticus 27, 14)
sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. (Liber Leviticus 27, 15)
Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)
Si statim ab anno incipientis jubilæi voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur. (Liber Leviticus 27, 17)
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)
Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, et possidebit eum. (Liber Leviticus 27, 19)
Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit. (Liber Leviticus 27, 20)
supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. (Liber Leviticus 27, 23)
In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. (Liber Leviticus 27, 24)
Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)