Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea: (Apocalypsis Ioannis 1, 12)

  • et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea: (Apocalypsis Ioannis 1, 13)

  • et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. (Apocalypsis Ioannis 1, 16)

  • Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, (Apocalypsis Ioannis 1, 17)

  • Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 1, 20)

  • Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: (Apocalypsis Ioannis 2, 1)

  • Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: (Apocalypsis Ioannis 2, 2)

  • Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. (Apocalypsis Ioannis 2, 4)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 7)

  • Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. (Apocalypsis Ioannis 2, 10)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. (Apocalypsis Ioannis 2, 11)

  • Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: (Apocalypsis Ioannis 2, 14)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina