Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. (Epistula I Ioannis 5, 16)

  • Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)

  • Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. (Epistula II Ioannis 1, 7)

  • Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)

  • Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. (Epistula II Ioannis 1, 10)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. (Epistula III Ioannis 1, 2)

  • Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. (Epistula III Ioannis 1, 4)

  • Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, (Epistula III Ioannis 1, 5)

  • qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. (Epistula III Ioannis 1, 6)

  • Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina