Fondare 20371 Risultati per: Re
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. (Epistula ad Romanos 15, 22)
Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: (Epistula ad Romanos 15, 23)
Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. (Epistula ad Romanos 15, 25)
Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. (Epistula ad Romanos 15, 26)
Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. (Epistula ad Romanos 15, 27)
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, (Epistula ad Romanos 15, 31)
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. (Epistula ad Romanos 15, 32)
Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: (Epistula ad Romanos 16, 1)
Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu (Epistula ad Romanos 16, 3)
Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. (Epistula ad Romanos 16, 9)
Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. (Epistula ad Romanos 16, 13)