Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. (Epistula ad Romanos 12, 2)

  • Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: (Epistula ad Romanos 12, 4)

  • Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, (Epistula ad Romanos 12, 6)

  • qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. (Epistula ad Romanos 12, 8)

  • Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: (Epistula ad Romanos 12, 9)

  • caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes: (Epistula ad Romanos 12, 10)

  • Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. (Epistula ad Romanos 12, 14)

  • Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: (Epistula ad Romanos 12, 15)

  • nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. (Epistula ad Romanos 12, 17)

  • non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)

  • Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. (Epistula ad Romanos 12, 20)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina