Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. (Epistula ad Romanos 4, 14)

  • (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: (Epistula ad Romanos 4, 17)

  • qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. (Epistula ad Romanos 4, 19)

  • In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: (Epistula ad Romanos 4, 20)

  • plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere. (Epistula ad Romanos 4, 21)

  • Ideo et reputatum est illi ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 22)

  • Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: (Epistula ad Romanos 4, 23)

  • sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, (Epistula ad Romanos 4, 24)

  • qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. (Epistula ad Romanos 4, 25)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina