Fondare 20371 Risultati per: Re
Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 2)
Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 3)
Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
De peccato quidem, quia non crediderunt in me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 9)
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 10)
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)
Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 16, 16)
Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 19)
Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 23)