Fondare 20371 Risultati per: Re
Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. (Evangelium secundum Lucam 24, 3)
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)
non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, (Evangelium secundum Lucam 24, 6)
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
Et recordatæ sunt verborum ejus. (Evangelium secundum Lucam 24, 8)
Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. (Evangelium secundum Lucam 24, 9)
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: (Evangelium secundum Lucam 24, 15)
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. (Evangelium secundum Lucam 24, 16)
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: (Evangelium secundum Lucam 24, 19)
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)