Fondare 20371 Risultati per: Re
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. (Evangelium secundum Lucam 22, 23)
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)
Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. (Evangelium secundum Lucam 22, 25)
Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)
Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. (Evangelium secundum Lucam 22, 32)
Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. (Evangelium secundum Lucam 22, 33)